ΣΟΦΙΑ 6
Septuagint (Brenton Greek text, with Apocrypha)Original language
Septuagint (Brenton Greek text, with Apocrypha)
Clementine Vulgate, 1598
1Ἀκούσατε οὖν βασιλεῖς καὶ σύνετε, μάθετε δικασταὶ περάτων γῆς.
1[Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis.
2Ἐνωτίσασθε οἱ κρατοῦντες πλήθους, καὶ γεγαυρομένοι ἐπὶ ὄχλοις ἐθνῶν.
2Audite ergo, reges, et intelligite; discite, judices finium terræ.
3Ὅτι ἐδόθη παρὰ τοῦ Κυρίου ἡ κράτησις ὑμῖν, καὶ ἡ δυναστεία παρὰ ὑψίστου, ὃς ἐξετάσει ὑμῶν τὰ ἔργα, καὶ τὰς βουλὰς διερευνήσει.
3Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum.
4Ὅτι ὑπηρέται ὄντες τῆς αὐτοῦ βασιλείας οὐκ ἐκρίνατε ὀρθῶς, οὐδὲ ἐφυλάξατε νόμον, οὐδὲ κατὰ τὴν βουλὴν τοῦ Θεοῦ ἐπορεύθητε·
4Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo: qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur.
5φρικτῶς καὶ ταχέως ἐπιστήσεται ὑμῖν, ὅτι κρίσις ἀπότομος ἐν τοῖς ὑπερέχουσιν γίνεται.
5Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
6Ὁ γὰρ ἐλάχιστος συγγνωστός ἐστιν ἐλέους, δυνατοὶ δὲ δυνατῶς ἐτασθήσονται·
6Horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet.
7οὐ γὰρ ὑποστελεῖται πρόσωπον ὁ πάντων δεσπότης, οὐδὲ ἐντραπήσεται μέγεθος· ὅτι μικρὸν καὶ μέγαν αὐτὸς ἐποίησεν, ὁμοίως τε προνοεῖ περὶ πάντων.
7Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur.
8Τοῖς δὲ κραταιοῖς ἰσχυρὰ ἐφίσταται ἔρευνα.
8Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus.
9Πρὸς ὑμᾶς οὖν ὦ τύραννοι οἱ λόγοι μου, ἵνα μάθητε σοφίαν καὶ μὴ παραπέσητε.
9Fortioribus autem fortior instat cruciatio.
10Οἱ γὰρ φυλάξαντες ὁσίως τὰ ὅσια ὁσιωθήσονται, καὶ οἱ διδαχθέντες αὐτὰ εὑρήσουσιν ἀπολογίαν.
10Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei: ut discatis sapientiam, et non excidatis.
11Ἐπιθυμήσατε οὖν τῶν λόγων μου, ποθήσατε καὶ παιδευθήσεσθε.
11Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.
12Λαμπρὰ καὶ ἀμάραντός ἐστιν ἡ σοφία, καὶ εὐχερῶς θεωρεῖται ὑπὸ τῶν ἀγαπώντων αὐτήν, καὶ εὑρίσκεται ὑπὸ τῶν ζητούντων αὐτήν.
12Concupiscite ergo sermones meos; diligite illos, et habebitis disciplinam.
13Φθάνει τοὺς ἐπιθυμοῦντας προγνωσθῆναι.
13Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia: et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam.
14Ὁ ὀρθρίσας ἐπʼ αὐτὴν οὐ κοπιάσει, πάρεδρον γὰρ εὑρήσει τῶν πυλῶν αὐτοῦ.
14Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.
15Τὸ γὰρ ἐνθυμηθῆναι περὶ αὐτῆς φρονήσεως τελειότης, καὶ ὁ ἀγρυπνήσας διʼ αὐτὴν ταχέως ἀμέριμνος ἔσται.
15Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit; assidentem enim illam foribus suis inveniet.
16Ὅτι τοὺς ἀξίους αὐτῆς αὕτη περιέρχεται ζητοῦσα, καὶ ἐν ταῖς τρίβοις φαντάζεται αὐτοῖς εὐμενῶς, καὶ ἐν πάσῃ ἐπινοίᾳ ὑπαντᾷ αὐτοῖς.
16Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit.
17Ἀρχὴ γὰρ αὐτῆς ἡ ἀληθεστάτη παιδείας ἐπιθυμία, φροντὶς δὲ παιδείας ἀγάπη,
17Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis.
18ἀγάπη δὲ τήρησις νόμων αὐτῆς, προσοχὴ δὲ νόμων βεβαίωσις ἀφθαρσίας,
18Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia.
19ἀφθαρσία δὲ ἐγγὺς εἶναι ποιεῖ Θεοῦ.
19Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est;
20Ἐπιθυμία ἄρα σοφίας ἀνάγει ἐπὶ βασιλείαν.
20incorruptio autem facit esse proximum Deo.
21Εἰ οὖν ἥδεσθε ἐπὶ θρόνοις καὶ σκήπτροις τύραννοι λαῶν, τιμήσατε σοφίαν, ἵνα εἰς τὸν αἰῶνα βασιλεύσητε·
21Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum.
22Τί δέ ἐστι σοφία καὶ πῶς ἐγένετο, ἀπαγγελῶ, καὶ οὐκ ἀποκρύψω ὑμῖν μυστήρια, ἀλλʼ ἀπʼ ἀρχῆς γενέσεως ἐξιχνιάσω, καὶ θήσω εἰς τὸ ἐμφανὲς τὴν γνῶσιν αὐτῆς, καὶ οὐ μὴ παροδεύσω τὴν ἀλήθειαν·
22Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis:
23οὔτε μὴν φθόνῳ τετηκότι συνοδεύσω, ὅτι οὗτος οὐ κοινωνήσει σοφίᾳ.
23diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.]
24Πλῆθος δὲ σοφῶν σωτηρία κόσμου, καὶ βασιλεὺς φρόνιμος εὐστάθεια δήμου.
24[Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei: sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem.
25Ὥστε παιδεύεσθε τοῖς ῥήμασί μου, καὶ ὠφεληθήσεσθε.
25Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ.
no verse 26 in this text
26Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est.
no verse 27 in this text
27Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.