Canticum Canticorum 8
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Modern Hebrew Bible
1[Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat?
1מי יתנך כאח לי יונק שדי אמי אמצאך בחוץ אשקך גם לא יבוזו לי׃
2Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
2אנהגך אביאך אל בית אמי תלמדני אשקך מיין הרקח מעסיס רמני׃
3Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
3שמאלו תחת ראשי וימינו תחבקני׃
4Sponsus Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
4השבעתי אתכם בנות ירושלם מה תעירו ומה תעררו את האהבה עד שתחפץ׃
5Chorus Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sponsus Sub arbore malo suscitavi te; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
5מי זאת עלה מן המדבר מתרפקת על דודה תחת התפוח עוררתיך שמה חבלתך אמך שמה חבלה ילדתך׃
6Sponsa Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
6שימני כחותם על לבך כחותם על זרועך כי עזה כמות אהבה קשה כשאול קנאה רשפיה רשפי אש שלהבתיה׃
7Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
7מים רבים לא יוכלו לכבות את האהבה ונהרות לא ישטפוה אם יתן איש את כל הון ביתו באהבה בוז יבוזו לו׃
8Chorus Fratrum Soror nostra parva, et ubera non habet; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est?
8אחות לנו קטנה ושדים אין לה מה נעשה לאחתנו ביום שידבר בה׃
9Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
9אם חומה היא נבנה עליה טירת כסף ואם דלת היא נצור עליה לוח ארז׃
10Sponsa Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.
10אני חומה ושדי כמגדלות אז הייתי בעיניו כמוצאת שלום׃
11Chorus Fratrum Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos: tradidit eam custodibus; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.
11כרם היה לשלמה בבעל המון נתן את הכרם לנטרים איש יבא בפריו אלף כסף׃
12Sponsa Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.
12כרמי שלי לפני האלף לך שלמה ומאתים לנטרים את פריו׃
13Sponsus Quæ habitas in hortis, amici auscultant; fac me audire vocem tuam.
13היושבת בגנים חברים מקשיבים לקולך השמיעיני׃
14Sponsa Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.]
14ברח דודי ודמה לך לצבי או לעפר האילים על הרי בשמים׃
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.