Psalmorum
Chapter 81
Clementine Vulgate, 1598
Compare
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Psalmorum 81

Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.

2Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?

3Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.

4Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

5Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ.

6Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.

7Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

8Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.]

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.