Job
Chapter 25
Clementine Vulgate, 1598
Compare
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Job 25

Respondens autem Baldad Suhites, dixit:

2[Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.

3Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius?

4Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?

5Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus:

6quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?]

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.