Psalmorum
Chapter 145
Clementine Vulgate, 1598
Compare
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Psalmorum 145

SBL Greek New Testament has no text for this chapter yet.

Alleluja, Aggæi et Zachariæ.

2[Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,

3in filiis hominum, in quibus non est salus.

4Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

5Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius:

6qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.

7Qui custodit veritatem in sæculum; facit judicium injuriam patientibus; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos;

8Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos; Dominus diligit justos.

9Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.

10Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.]

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.